Psalms 139

ID. Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala saeculi Deum oremus. CASS. Prius proponit, qui hostes, quae mala movent, opponens eis preces. Secundo, dicit quod auxilium habeat contra mala, ibi, Tertio, quae sint mala inimicorum aperit, ibi, Ecclesia ergo inter malos laborans, clamat. AUG. Iniquus est qui nocet, unde cum dixisset, quasi exponens, subjunxit, CASS. Qualiter mali persequuntur exsequitur, impugnant enim bonos tribus modis, scilicet linqua, manu et corde: et de corde praemittit, dicens, quasi diceret, Eripe me a populo malorum. AUG. Qui etsi in labiis plerumque bona praetendant, tamen cogitaverunt iniquitatem in corde. Qualiter in lingua persequuntur, ostendit. ID. In serpente est astutia et dolus nocendi: ideo et serpit, non habens pedes, ut non audiatur, cum venit; lenis est ejus tractus, sed non rectus: sic mali serpunt ad nocendum, sub levi tractu habentes occultum venenum, unde subdit, CASS. De persecutione, quae fit manu, id est, opere, subdit. Custodi me, quia per multa fallit, quae nequit praecavere. AUG. Hoc nomine breviter totum corpus diaboli explicavit: inde est quod et justos se dicunt et nolunt confiteri; omnis superbus etiam invidus est, sicut diabolus, qui invidit homini, quod perdidit. etc. Unde Isaias: quia addunt peccata peccatis, etc., usque ad et mittatur in tenebras exteriores. ID. Diapsalma. Secunda pars, quod auxilium contra mala, quasi dicat, tot modis mali impugnant, et quod est remedium inter tot et tanta mala? Magna fiducia, etsi omnium Deus, proprie tamen eorum qui eo fruuntur. ID. Vox hominum et anima eorum, etc., usque ad non ut homines Domini, qui emunt saccello, tu sanguine. ID. Qui das vires salutis meae, etc., usque ad quantumcunque saeviat hostis. ID. Diabolus proponit lucrum, etc., usque ad nisi ex tuo desiderio. CASS. Diapsalma. Tertia pars, ubi dicit, quae sint mala inimicorum. AUG. Quasi dicat, Me tegit umbra tua, etc., usque ad vel de assertione superantur. CASS. Id est, falsa et mendax assertio eorum, operiet eos, quia de sua falsa assertione superantur. AUG. Vel carbones ignis in terra, etc., usque ad unde Apostolus: II Cor. 2. ID. Quisquis vult dirigi, etc., usque ad de exterioribus necessitas, non voluntas. etc., Quod non fit inopi, qui, si capitur malis, non tamen in interitum; flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et licet boni modo sint afflicti, tamen inter gravia, quod laudabilius: ideo nil timetur in mundo. . CASS. Conclusio psalmi ubi dicit quod si boni liberati sint, et de inimicis vindicati, non tamen sibi dant, sed Deo, unde, et habitabunt cum eo. Quia Deum, sicut est, videbunt.